47$ POUVOIRS DtS RECOLLETS solo, dummodô nullo modo attingat primum gradum, cum iis qui ab haeresi, vel infidelitate convertunturad fidem catho-licam et in prsedictis casibus proletn susceptam declarandi legitimam. 5° Dispensandi super impedimento criminis, neutro tamen conjugum machinante et restituendi jus petendi debitum amissum. 6° Dispensandi super impedimento publicae honestatis, justi-tiae, ex sponsalibus proveniente. 7° Dispensandi in impedimento cognationis spiritualis, prae-terquam inter levantem et levatum. 8° Hae verô matrimoniales dispensationes videlicet 4, 5, 6 et 7, non concedantur nisi cum clausulâ, dummodô mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit, in potestate raptoris non existât, neque in utroque foro, ubi erunt episcopi, sed in foro conscientiae tantům et in illis expediendis, ténor hujus modi facultatum inferantur cum expressione temporis ad quod fuerint concessae. 90 Dispensandi cum gentilibus et infidelibus plures uxores habentibus ut post conversionem et baptismum, quam malue-rint in illis, si etiam fidelis fiât, retinere possint, nisi prima voluerit converti. io° Absolvendi ab haeresi et apostasiâ ŕ fide et ŕ schismate quoscumque etiam ecclesiasticos, tam saeculares quam regu-lares, non tamen eos qui ex locis fuerint in quibus sanctum officium exercetur, nisi in locis missionum, in quibus impunč grassantur, hœreses deliquerint, nec illos qui judicialiter abju-raverint, nisi isti nati sint, ubi impunč grassantur hœreses et post judicialem abjurationem illůc reversi in haaresim relapsi fuerint et has in foro conscientiae tantům.